- STAPULA
- STAPULAvel um, insignis est Mercaturae et Nundinarum locus, convehendis vendendisque mercibus potioribus, puta lanae, panni, vini, corii, plumbi, etc. a Principe designatus, eiusdemque stabilitus privilegiis; und nomen Stapulum, quasi mercium atque mercatorum Stabulum vel Statio. Item Emporium nobile, et mercatorum tam externorum, quam indigenarum, privilegiatum collegium, suis gaudens magistratu et officialibus, et lege, quam vocant Mercatoriam Henr. Spelmannus Gloss. Archaeol. Electa sunt namque istiusmodi Oppida stabiliendis commerciis, vectoresque coguntur alio haud pergere, nisi prius expositis per aliquot dies in Stapulae foro suis mercibus, Auctor Anonymus Histor. Orbis Terr. Part. 1. c. 10. §. 3. Alii nomen arcessunt a Germanico Stapel, quô proprie vocantur aedificia tum ultuariô opere exstructa, stipitibusque aliquot innixa, quales fuisse Foros in Circo olim. seu Spectacula, legimus. Vide quoque supra, ubi de Hallis et plura hanc in rem, apud Salmas. Observat. ad Ius Attic. et Rom.Stapulae in Imperio et alibi celebriores.Adenum et Alexandria, in Imperio Turcico. Brema, in Imperio Germanico ad Visurgim. Burdigala, in Gallia. Colonia Agrippina, in Imperio Germanico. Dordracum, in Hollandia, stapulam habet vini Rhenani, quo proin vectores naves suas vinarias dirigunt. Francofurtum ad Oderam, in Imperio Germanico. Hamburgum, in Imperio Germanico ad Albim. Hispalis, celebris in Hispania Stapula est. Ingolstadium, ad Danubium, ib. Lugdunum, in Gallia. Magdeburgum, ad Albim, in Germania. Malacca, in India. Massilia, in Gallia. Moguntia, ad Rhenum, in Germania. Passavium, ad Danubium, in Germania. Ratisbona, ad Danubium, in Germania. ad Rhenum, Colonia Agrippina, Moguntia, et Spira, die drey Staffeln am Rhein. Rotomagum, in Gallia. Treveri, ad Mosellam etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.